monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 53, 6
Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Figura hirmos, id est convenientia, quae fit quando series orationis tenorem suum usque ad ultimum servat, totam hanc psalmi partem cognoscitur obtinere. Orat enim propheta ut in nomine Domini Salvatoris a persequentium malignitate liberetur. Multi enim in hoc mundo salvari sibi videntur ad praesens, sed non in nomine Domini; ut si quis philacteriis vel incantatione sacrilega praesentibus aegritudinibus nonnullis appareat sublevatus; et ut si quis corrupto iudice pecuniarum molibus a facinore commisso liberetur. Iste vero illam petit sibi tribui sospitatem, quae venit a Domino; ut hic utique fide sincerissima perseverans, a pestilentia mundi istius concessa mentis incolumitate salvetur. Sequitur, et in virtute tua libera me. Superius petiit ut in hoc saeculo in nomine Domini sumeret medicinam; nunc autem rogat ut in iudicio futuro eius virtute liberetur. Nam sicut hic sub imbecillitate corporis venit, ita ibi in maiestatis suae virtutibus apparebit. Sic in uno versu haec duo, quae sunt a religiosis principaliter expetenda, completa sunt. Quod merito unusquisque fidelis, merito dicit populus Christianus.